Latin
Cap. VIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 48
Unproofread scanNot analysed yet
similiter etiam cur aliis nominibus uocetur, eundem Pontanum Doctissimum uidere poterimus itaque cum ita emineat Sol, sitque Princeps, &syderum Rex; Luna certè post ipsum, &Re gina est, &Solis soror. quae est ut Mathematici ostendunt, &in primo coelo si ascendamus, si uero descendamus in ultimo. cuius magnitudo, paullo quàm dimidia terrae, pars maior existit. &iisdem spatiis uagatur quibus Sol. sed tum congrediens cum Sole, tum digrediens: eam lucem quam à Sole accepit, mit tit in terras, &uarias ipsa mutationes lucis habet: atque tum subiecta, atque opposita Soli, radios eius, &lumen obscurat. tum ipsa incidens in terrae umbram, cum Sol ipsam aspicere nequeat. propter diametralem terrae interpositionem inter se, &Lunam deficit, &ecclypsim patitur. quare &Phylosophis, &Poetis, &Diana dicitur. ut Horatii carmina demonstrant. Phoehe siluarumque potens Diana Lucidum Coeli decus, è Colendi Semper &culti, date quae praecamur. Tempore sacro. &Illitya, &Lucina, &Genitalis, ut idem paullo inferius ait Rite maturos aperite partus, Leuis Illitya tuere matres Siue tu Lucina probas vocari. Seu genitalis.