# De cometis libri tres 48

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/48

similiter etiam cur aliis nominibus uocetur, eundem Pontanum Doctissimum uidere poterimus itaque cum ita emineat Sol, sitque Princeps, & syderum Rex; Luna certè post ipsum, & Re gina est, & Solis soror. quae est ut Mathematici ostendunt, & in primo coelo si ascendamus, si uero descendamus in ultimo. cuius magnitudo, paullo quàm dimidia terrae, pars maior existit. & iisdem spatiis uagatur quibus Sol. sed tum congrediens cum Sole, tum digrediens: eam lucem quam à Sole accepit, mit tit in terras, & uarias ipsa mutationes lucis habet: atque tum subiecta, atque opposita Soli, radios eius, & lumen obscurat. tum ipsa incidens in terrae umbram, cum Sol ipsam aspicere nequeat. propter diametralem terrae interpositionem inter se, & Lunam deficit, & ecclypsim patitur. quare & Phylosophis, & Poetis, & Diana dicitur. ut Horatii carmina demonstrant. Phoehe siluarumque potens Diana Lucidum Coeli decus, è Colendi Semper & culti, date quae praecamur. Tempore sacro. & Illitya, & Lucina, & Genitalis, ut idem paullo inferius ait Rite maturos aperite partus, Leuis Illitya tuere matres Siue tu Lucina probas vocari. Seu genitalis.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
