# De cometis libri tres 5

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/5

Itaque max ma mihi est delectatio, cum animum tuum ita ad litterarum studia propensum uideo. Est etiam vtilitas mihi non parua, cum tecum soquor Habes hercle artium circulum & encyclopediam: nam peritior es Grammaricus, celebris Rhetor, illustris Poeta: dextre enim medius fidius, & polite & argute scribis, inuentiones poeticas pingis, Poetarum omnes colores & Etrusca & Latina lingua adeo exprimis, vt non solum meus à tuis carminibus flectatur ani mus, sed ita mulcetur, vt tuus semper esse desideret. Clarus etiam Historicus es, cum & alienas probe calleas, & proprias Patriae tuae tam diligenter conscribas vt erudi tionis & pietatis simul gloriam consequaris. Neque adeo videris expers diuinarum humanarumque rerum cognitio nis Viriusque vero iuris prudentiam adeo tenes, ut in disputando sublilitatem, in consulendo sinceritatem, in iudicando grauitatem tantam ostendas, ut in admirationem tui vel prudentissimos grauissimosque viros quotidie magis adducas. Honestatem autem in te tunc maxime capio, cum vitae tuę integritatem considero, christianos mores, & erga Deum & homines pietarem. Igitur si te diligo, si te amo, si te obseruo, hoc non nisi summa cum ratione a me fieri potest. Accedunt etiam plura alia, quibus ad amandum aliqui capi solent: atque inter ea primò occurrit, quod ex illustri patria sis profectus.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
