Latin
Cap. VIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 52
Unproofread scanNot analysed yet
taceo de discurrentibus syderibus, &de aliis aereis impressionibus, quae fiunt in aeris suprema regione: quae tenaciorem materiam nactae, magis durant, inque longum tempus protrahuntur, ut uoragines, halo, trabes ardentes, &coetera huiusmodi. fallitur etiam Seneca, qui putat Cometam, uti nubem, in aeris regione consistere. quando in aeris supremam partem, in qua nubes non extolluntur Cometa consistat. non enim in hanc uapores, qui nubes faciunt ascendere possunt. neque potest ignis descendere; quoniam &contra ipsius naturam foret; &etiam non esset materia ad ipsum alendum adeo parata, ut ex ipsa ali posset ignis; ut inferius dicetur. &cum plenius atque huberius alatur Cometa: paulatimque extabescat: ut de aliis legimus; &de hoc uidimus: qui in fine anni 1577. apparuit; &extabuit, inque nihilum redactus est; circa Ianuarii medium 1578. idcirco non potest esse sydus errans cum non extabescat sydus. &dum dicit ipse. quis unum stellis limitem ponit? respondemus. earum finis: ob quem à Deo Opt. Max. gloriosissimo omnium opifice; sunt creatae, ut tali motu, &lumine, rerum generationes, ac corruptiones faciant: &dum ait: quis in angustum, diuina compellat, dicimus, longa per tot secula obseruatio. &si ut tu inquis Seneca, potest Cometes, sic latum habere circulum; ut in nunc parte aliqua sui incidat. cur igitur ò Seneca frequentius non uidentur, si tam latum circulum habent Cometae moque stant reliquae stellae, ut rudis, &immobilis populus: sed mouentur etiam ipsae, ut suus orbis mouetur: nem pe ab Oriente in occiduam partem: centra planetae ut saepius ast dictum. Hyppocratis Chij, &Aeschili opinio re