# De cometis libri tres 53

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/53

quod quidem accideret; si esset sextum planeta Co metes: duobus modis calorem in haec inferiora caussent: eorum nempe motu, & luminis reflexione, ut est mihi auctor Auerr. Cùm uerò in ista inferiora calorem faciant stellae: calfiunt corpora tam simplicia, quàm composita. inter simplicia corpora ca iescit tellus: & si haec terra quam habitant, & colunt animantia, non sit corpus simplex, cum ea accidentia habeat quae composita corpora sequuntur: ut etiam aqua. tamen liceat impresentiarum nobis simplex corpus uocare, & tellurem, & etiam aquam. igitur cum terra incalescit, quae ob sui grauitatem in medio est collocata, infimumque inter omnia elementa locum est sortita: ad quam tamquam ad communem elementorum cloacam, omnia quae in igne, aere & aqua grauitatem nanciscuntur, ad ipsam conuolant, & deueniunt. in qua ebulliunt, & fermentantur. ex quibus ipsa redditur & foecunda, & omni saporum genere repletur: unde possit unaquaeque planta, ut ait Magnus Hypp. suum similem succum, attrahere; ut nutriatur. sic glycyrhiza, dulci succo nutritur; & absinthium, amaro. Ex qua re rum diuersitate, antiquitus factum fuisse iudico; ut uariis nominibus tellus, uocaretur: ut Bona dea, sauna, opis, fatua, & quandoque Proserpina. Bona, quòd omnium nobis ad uictum bonorum, caussa est. Fauna quòd omni usui animantium fauet. Opis, quod ipsius auxilio: uita, constet. Fatua à fando. nam infantes non prius uocem edunt; quàm terram attigerint. alii Proserpinam uocant, quoniam tellus est tenebrarum caussa. nam si Sol, sub ipsa non circumferreretur, telluris umbra non appareret: neque mox fieret, quae est magna terrae umbra, inuoluens Coelum, polumque ut ait Virgilius. Vertitur interea Coelum, & ruit Oceano nox, Inuoluens vmbra magna terramque polumque quòd etiam exculpsit Statius hisce carminibus. Nox subijt, curasque hominum, motusque ferarum Composuit, nigroque polos inuoluit amictu. Quae terra est etiam Mundi vterus appellata. quia Sol & stellę, suo calore ipsam calefaciendo foecundant, undè & mineralia, & plantae, & animantia producuntur. uel ex semine producta, alimentum, & omnia necessaria; sine quibus haud staret vita, capiunt. ex quibus aliquibus est mater vocata. Caussatur autem, ut paullo supra dictum est, in terra calor, quum ex lumine Solis, & stellarum: tùm etiam ex radiorum reflexione.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
