# De cometis libri tres 55

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/55

quando ipsa halo, nihil aliud sit; (secundum eorum sententiam, qui extramittendo nisionem fieri putant.) quam nubes continua; idest non diuisa, inter nostrum uisum, & lumen, uel Solis, Lunae aut alicuius lucidi astri. in qua radii ex nostris oculis impulsi, ac immissi cum refranguntur, uidetur nubes quaedam colore praedita: quae modo circularem figuram representat; modo (si non sit ita regulata nubes) semicirculum designat, sed tamen illa nubes, non est, adeo densa, ut existimabat Lampsacenus Strato. sed potius est, quaedam caligo, ut ait Arist. At cum uisio fiat, eo quia uisibile producit radios suos pyramidis modo, cuius basis, in obiecto, siue uisibili terminatur; conus uero, siue acutus angulus ad stisum nostrum, uel nostros oculos, fit ut lumen & syderis radii, per caliginem illam, seu nubem transeant, ut fit in laterna: & sic deprehendatur ab oculo illa caligo, quae halum facit, una cum radiis. deprehenduntur autem unà cum nube radii, ut in laternis accidit, quando lumen inclusum in diaphano, cum dia phano recipiatur. illa autem caligo quae caussat halum; ibi à fri gido densa est effecta. quod ex hoc uel facile percipitur, quia si à frigore magis caligo illa densatur, in pluuiam uertitur. si uerò disgregetur, uentos parit. nam materia illa dissoluta in exha lationes, est uentorum caussa, si uerò euanescat, serenitatem parit. dissipata, & insensibiliter dissoluta uaporosa illa materia, quae halum generabat. Ex quibus illud non est mirandum; si aliquando a Metheorologicis, ut signum pluuiae, aut uentorum, aut serenitatis Halo consideretur. fit etiam halo circa lucernas, & potissimum hyemis tempore: quoniam aer à frigore incrassatur, & oculus illam aeris rotundationem uidet. simili modo & a lipientibus, & imbecillioribus oculis omni tempore, circa lucernam halo conspicitur, & cum aliquis è sommo statim furgit. ca lidi uapores ex lipitudine prosilientes faciunt ut halo conspiciatur; similiter, cum oculus est imbecillis, uel a sommo surgit animals tunc & caput exhalationibus redundare, & oculi, nec minus halo accidit cum oculus fricatur, ob eandem caussam, caussantur enim, ex motu illo uapores in oculis. At quaereret fortè aliquis, cur in halo tot colores, ut in iride non uidentur.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
