Latin
Cap. XIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 58
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. VM homo, qui diuinum animal, a Trismegisto dicitur; haud sit cum prutis comparandus, sed cum diis coelestibus quippe cum bruta, ut Salustius inquit, natura prona, atque uentri obedientia finxerit. Homo uerò cum sit animal prouidum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis &consilii; praeclara conditione quadam, ut Cicero ait, a summo rerum opifice Deo, est creatus. solus enim est ex tot ani mantium generibus, atque naturis, particeps rationis, &cogitationis, cum coetera sint expertia. quid est autem non dicam in homine, sed in omni coelo, atque terra ratione diuinius? hinc igitur factum esse affirmarim, ut homo deorum Iudus, fit à Platone dictus. cùm ea omnia quae possidet homo, uniuersi respondeant, ac consentiant. ita de hac re promente Aristotele. Caput itaque coeteris omnibus superiorem, obtinet situm, corporis sui ratione. At homo quoniam ut modo diximus, ad uniuersi orbis habitum, institutus est; idcirco partem etiam istam, habet respondentem parti sublimi uniuersi quapropter rectè quibusdam, Melesio referente ab ἄνω ρʼ ἐπεὶν, dictus est homo: quod uultus ad sydera tollat. quos est Ouidius imitatus. Pronaque cum spectent animalia coetera terras, Os homini sublime dedit, Coelumque uidere Iussit, &erectos ad sydera tollere vultus. similem etiam sententiam habuit Sillius Italicus cum dicit. Nonne vides hominum, vt celsos ad sydera vultus Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora, Cum pecudes, volucrumque genus formasque ferarum Segnem, atque obscenam passim statuisset in aluum? quam rem etiam haud tacuit Seuerinus Boetius. Quam varijs terras animalia permeant figuris. Namque alia extento sunt corpore, pulueremque vertunt Continuumque trahunt, ut pectoris incitata sulcum. Sunt quibus alarum leuitas vaga, verberetque uentos; Et liquida longi spatia aetheris enatet volatu. Haec