Latin
Cap. XIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 60
Unproofread scanNot analysed yet
dicit: quaedam perennis, continuataque motio; iure à quinta natura, uel magis à Deo Opt. Max. ortum trahit. unde si ut inquit Cicero, comparari cum aliquo potest, cum Deo (si fas est) comparari de bet: &ratio est, quoniam ut ex Mercurio &Platone didicimus, a Deo est creata. ita enim inquit Cicero. Et ut bestiis aliud, alii praecipui à natura datum est, quod suum quaeque retinet, nec discedit ab eo: sic homini multo quidem pręstantius. &si praestantius debent ea dici, quae habent aliquam comparationem. Humanus autem animus decerptus ex mente Diuina, cum alio nullo nisi cum ipso Deo si hoc fas est dictu, comparari potest. &alibi de naturali diuinatione loquens, dicebat. quae physica disputandi subtilitate referenda est ad naturam Deorum, a qua, ut doctissimis, sapientissimisque placuit, haustos animos, ac delibatos habemus. quod etiam expressit Claudianus. Quid mentem traxisse polo? quid profuit altum Erexisse caput? pecudum si more pererrant Auia? si frangunt communia pabula glandes? Vnde nil mirum est, si Plato animam à Deo uitam accipere dicebat. quare optime ab Aristotele nouo nomine anima ευτελεxia dicitur. quod tamen animi perfectionem denotat; cum bru ta hac perfectione careant. quae anima cum organo corporeo ad munia, &operationes agendas, haud utatur; fit ut de ipsa sic Arist. dixerit. Mens igitur extrinsecus accedit, ea quae sola diuina est. quoniam nihil cum eius actione, communicat actio corporalis. quapropter ab hominum coetu est eliminandus Lucretius, qui de ea sic scripsit. Quod si immortalis nostra foret mens, Non tam se moriens dissolui conquereretur; Sed magis ire foras, uestemque relinquere vt anguis Gauderent.