Latin
LIBER
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 65
Unproofread scanNot analysed yet
Demum quae Coelo fulgentia crinibus ardent
Sydera flammiuomis, errantum more vagantur.
Ac propriè immensum circumducuntur olympum
Naturae ui, atque aetherijs spatiantur in oris
Verum diuerso quo errantia lumina motu,
Praesertim quod signifero procul orbe feruntur;
Inque illam declinant partem qua ardua mundi
Vertitur aetherei sublimi cardine moles.
Ergo ferunt rutuli errantum se more Cometae,
Sed proprio ac vario, quam illorum singula motu.
Vagantur enim, cum ab errantibus, uel a fixis stellis circumdu