Latin
LIBER
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 67
Unproofread scanNot analysed yet
ratio autem est, quoniam plures Cometarum figurae uisae, ac obseruatae sunt. &quamuis Aristoteles de duabus speciebus uerba fecerit; ueruntamen id negare haud ausus esset. quando materia quae accensa est, possit uarias configurationes accipere, prout disposita, ac locata est, unde reperti sunt Cometes, qui potius Lunae figuram referebant, quando cum Sole coit, ut sub Michaele Impe ratore accidit; quam stellae alij uero Cometes uibrant; ut sub Tiberio Caesare accidisse fertur. alii uerò, ut fulgentissimus ensis, apparuere: ut sub Flauio Vespasiano Hyerosolimis acci disse, Ioseph, &Eutropius commemorant. At si uniuersaliter loquatur Epigenes, ut alii ardorem undique effundent, nec locum mutent: alii in unam partem, ignem ad Comae instar, porrigant: tunc uera narrat Epigenes: nam nec minus duorum generalissimorum generum sunt; neque etiam hunc dualem numerum excedunt, sed certè nobis non de duobus tantummodò generibus, uerba facere in animo est; sed de omnibus speciebus, quę subistis generibus collocatae sunt. igitur, potest ensis praeseferre figuram, ut sub Flauio Vespasiano accidisse diximus. cumque silius Titus, Patrem Imperium accepisse cognouisset; adeo hi laritas in ipso uiguit, &aucta est, ut extemplo ei dextera Tibia, ita magna sit effecta, ut non amplius in illo, quod gerebat calciamento ipsam continere ualuerit. sanguine profectò excalfacto, ac à natura in parte demisso, cum maximè ex calefactione halituosus esset factus sanguis, fuit in caussa ut pars ita aucta fuerit. quapropter nil miri uideri debet, si maxima hilaritas, posfit etiam mortem inferre. quippe cum ut inquit Galenus, animata facultas gaudio laxata exteriora petat; dissipaturque in motu, ac dissoluitur, &statim concidit animal, &à morte occupatur. cuius rei testis est Diagoras Rhodius apud Gellium, qui cum tres filios, unum pugilem, alterum pancratiastem, tertium luctatorem haberet, &eodem Olympiae die uictores habuisset, inter Adolescentum filiorum amplexus, animam efflauit.