# De cometis libri tres 68

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/68

nec minus ized by Google Dic nus mulieres duae apud Liuium, testatae sunt, quarum altera cum filium viuum conspexisset gaudio periit, altera cum in Trasimena clade filium occubuisse ei relatum esset, & multo luctu, atque moerore fuisset affecta; tandem cum adolescens ex ea pu gna in urbem uiuus rediisset, essetque a matre repente visus, ex inopinato gaudio oppressa, exanimata est, quam etiam hystoriam recenset Valerius Max. contra uerò à timore accidit mors. calor enim intra reuocatur, in repentinoque motu suffocatur, ac extinguitur. apparent etiam, & aliae Cometarum species: ut ille Cometes fuit qui sub Iustiniano Imperatore uisus est, qui a Septentrione, ad Occidentem usque conti ad instar, se extendebat. de quibus omnibus non erit ab re paruis disserere: ut a nobis superius est propositum. si quidem ex Galeni sententia, uni uersalia si quis noscat, nec in particularibus se exerceat: cogni? tio illa, uel parum prodest; uel certè nimis confusa est. De Crinito sydere

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
