Latin
Cap. II
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 69
Unproofread scanNot analysed yet
attrahitur uerò materia, à syderibus, nempè à motu, &ipsorum lumine, ibique attracta, ut ex sententia Auerrois diximus accenditur. quoniam syderum proprietas haec est, ut materiam illam siccam &fumidam, accendant. hinc factum est, ut sub stella illa quae Canis dicitur: cum sit ex decem &octo syderibus constitutum Astrum; uisus est Cometes Arist. tempore sub stella illa quae in ipsius femore est. &Cometes qui uisus est in fine elapsi anni 1577. fuit sub uno ex quadraginta duobus astris, quae Aquarium constituunt. Attrahitur etiam materia fumida, a mate riae fumidae maiore copia, &mole. quando simile attrahitur a suo simili. Hoc autem exemplo manifestat Hypp quoniam si uitreum uas accipiamus, inque eo aquam, cenum, arenam, plumbum, &aliquod aliud corpus iniiciemus, uasque diu agitauerimus, ut ex omnibus fiat confusio, &miscela; deinceps ut aqua residentiam faciat si curabimus, tunc proculdubio, arenam, are nam perere uidebimus; &plumbum, plumbum: &sic terra, &alia corpora intromissa peragent. Coeterum solent hi Cometes frequentius conspici, &ut multos alios praeteream, apparuit crinitum sydus sub loanne XVI. Pont. Max. &Ottone III. Imp. anno ab incarnatione nostrae salutis 982. quod etiam conspectum est sub Ioanne XVII. Pon. anno Domini 996. aucto res sunt mihi Platina, &Iacobus Phylippus, &ante pluries uisum fuerat: ut anteaquam Magnus Constantinus e uiuis discederet: Marco primo Pont. Max. Diui Petri Cathredam tenente, &antequam Cicero, Marci Antonii iussu, esset obtrum catus; quum esset, &ipse proscriptus, a tribus illis immanissimis beluis, Octauio, Marto Antonio, &Lepidos inter alia signa, &prodigia, quae referuntur, a Dione; uisum est &crinitum sydus.