# De cometis libri tres 69

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/69

attrahitur uerò materia, à syderibus, nempè à motu, & ipsorum lumine, ibique attracta, ut ex sententia Auerrois diximus accenditur. quoniam syderum proprietas haec est, ut materiam illam siccam & fumidam, accendant. hinc factum est, ut sub stella illa quae Canis dicitur: cum sit ex decem & octo syderibus constitutum Astrum; uisus est Cometes Arist. tempore sub stella illa quae in ipsius femore est. & Cometes qui uisus est in fine elapsi anni 1577. fuit sub uno ex quadraginta duobus astris, quae Aquarium constituunt. Attrahitur etiam materia fumida, a mate riae fumidae maiore copia, & mole. quando simile attrahitur a suo simili. Hoc autem exemplo manifestat Hypp quoniam si uitreum uas accipiamus, inque eo aquam, cenum, arenam, plumbum, & aliquod aliud corpus iniiciemus, uasque diu agitauerimus, ut ex omnibus fiat confusio, & miscela; deinceps ut aqua residentiam faciat si curabimus, tunc proculdubio, arenam, are nam perere uidebimus; & plumbum, plumbum: & sic terra, & alia corpora intromissa peragent. Coeterum solent hi Cometes frequentius conspici, & ut multos alios praeteream, apparuit crinitum sydus sub loanne XVI. Pont. Max. & Ottone III. Imp. anno ab incarnatione nostrae salutis 982. quod etiam conspectum est sub Ioanne XVII. Pon. anno Domini 996. aucto res sunt mihi Platina, & Iacobus Phylippus, & ante pluries uisum fuerat: ut anteaquam Magnus Constantinus e uiuis discederet: Marco primo Pont. Max. Diui Petri Cathredam tenente, & antequam Cicero, Marci Antonii iussu, esset obtrum catus; quum esset, & ipse proscriptus, a tribus illis immanissimis beluis, Octauio, Marto Antonio, & Lepidos inter alia signa, & prodigia, quae referuntur, a Dione; uisum est & crinitum sydus.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
