# De cometis libri tres 7

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/7

Quarta verò, quoniam cum rei medicę deditus essem & pręsertim in populo numeroso, rei medicae totis viribus vacare licebat: quando res Medica sedulò pertractan debeat. (est enim quoddam diuinum res Medica, quum Me dicus à Deo sit creatus.) quare non poteram simul sorbere & flare. Postrema difficultas occurrebat, cum scirem mi hi aliquos libros, raros inuentum in quibus de Cometis aliquid conscriptum erat, deesse arduum enim, & admodum difficile, ut non dicam quod fieri non possit, sine librorum abundanti supellectile aliquid conscribere, quare puto Aristippum Cyrenaicum; ut qui libellos in Cistula haberet, tenuem phylosophum fuisse: Contra Aristotelem, cui ingens librorum copia adfuit. At tu huic difficultati satisfaciens Perusiam misisti, (non quòd apud Bibliopolas essent.) sed extabant apud Clarissimum phylosophum & Astrologum IOANNEM Bernardinum Rastellium amicissimum tuum. qui ut litteris pręditus est, ita & suauissimis moribus: & ob suam erga omnes humanitatem copiam fecit. Vnde cum occasio vt hosce paruos libellos conscriberem, adfuisset; non erat nisi turpe libros haud conscribere. In quibus & Caussas, & differentias ac effectus Cometarum conscripsimus; & vt potuimus ad naturales caussas (additis Diuino motu, ac voluntate) reduxi mus. At si tibi (quicumque is sit:) arriserit labor, ad alias paratiorem me reddes; & praeclarissimo nomini tuo, maiora consecrabuntur. Vale, & me vt facis ama. Vale. adagium, Beatius esse dare quam accipere, largiantur. Talem te mihi nuper & apprime docuisti, & optime praestitisti.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
