Latin
Cap. III
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 73
Unproofread scanNot analysed yet
raro conspicitur. ratio autem est, quoniam ex materia constat heterogenea, ac dissimili. nam materia illa, quae accensa barbae figuram refert, est, &crassior, &terrestrior: tamen quia humiditate illa unctuosa est referta; hinc facile descendit ignis, ut il lam comburat. ut in extinctis lucernis uidemus. nam si flamma superponatur, descendit per fumum illum, qui extincto lychino, procedit. &tamen ille fumus est crassior: &ideo barba fit. cuius color etiam differens sit oportet, à colore Cometae supra barbam constituti: quando sit ex puriore, &subtiliore exhala tione concinnatus. secus autem uidemus in crinito sydere, quia materia est unius modi, &similium partium. quod uidemus etiam in flamma, quae ex diuersis lignis, uiridibus, &siccis originem trahit. nam aliqua flammae pars nigricat, altera rubeus est, alia uerò, &albidior, &clarior uidetur. De Acontio Cometae.