Latin
Cap. IIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 74
Unproofread scanNot analysed yet
irrepserat enim apud Romanas mulieres, ut narrat Plutharcus, consuetudo, ut ipsae a con sanguineis in publicis locis suauiarentur, ut hac uia cognoscerent an uinum bibissent. quod etiam &recenset Tertullianus. &ob id osculum in ore dabant. nam uinum bibere tam mulieribus turpe erat, quàm quod turpissimum. quoniam ex Marci Catonis testimonio, Gellio referente: Mulieres non minus mulctabantur, si uinum bibissent, quàm si probrum, aut adulterium admisissent. ideo institutum fuit, ut cognatis osculum ferrent, bibebant autem, loream; passam, Murinam, &id genus alia, quae potu dulcia essent, uel potius deosculandi consuetudo, ut Arist. ait. Plutharco referente, eò inter Romanas foe minas irrepsit: quoniam classe Troiana, ad Italiae littora deducta. Ilij mulieres, iam ex ualidissimis tempestatibus afflictae, Classem incendio superarunt. at maritos postea, &affines formidantes, obuiam illis euntes; osculis, &lexibus ipsos prosequentes, efferatos ira, ac tristi erynni animos demulcentes ueniam sunt consequutae? ob cuius facinoris memoriam, est in posteros osculandi consuetudo deducta. quam lege abscindie Tiberius. cuius (ut est dictum) temporibus Acontius Cometa apparuit. qui idcirco A contius est dictus, quia iaculos, ex se emittit. qui graecis ακοντι &Iaculus dicitur. uel ab incessu Cen chriae, siue Ammoditis serpentis similitudine. qui ut ait Aetius non flexuosis spinis, ut alii serpentes incedit; sed recto quodam tramite se iaculat. cuius haec est apud ipsum Aetium delineatio. Ammodites magnitudine quidem cubitalis est: maior enim non pingitur, neque scribitur. colore uerò arenosus. per corpus au tem maculis nigris insignitur: caudam autem habet praeduram, supernè discissam, à quibusdam uero Cenchiras hoc est miliaris, ob caudae instar milii duritiem, appellatus est. Latiores autem maxillas, quam uipera habet; cumque in multis aliis ei similis sit, colore magis discerni potest. Vipera enim subflaua est. haec itaque bestiola, cum fit ἀπὸ τοῦ ἀκοντιον dicta; fit, ut non flexuosis spiris, ut alii serpentes incedat; sed recto quodam tramite, se se eiaculet. quam rem apprimè duobus carminibus est Statius complexus. Est semper recto lapsurus limite Cenchris Pluribus II. Pluribus ille notis variatam tingitur aluum. Vnde fit, ut ueluti Cenchris iaculando progrediatur, ita Cometes Acontius.