# De cometis libri tres 76-2

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/76-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/76-2

quippe huius crudelis machinae apposite à Brasauola inuentum. quoniam (in nocte praesertim) ex ipso ignem euolare conspiciamus. cuius inuentio casu potius, quàm arte, & industris fuit. Cum enim acriter inuicem Veneti, & Genuenses pugna rent: dissidio ob id orto: quoniam Veneti in Imperium Ioannem Caroli si ium, Constantinopolitanum Imperatorem redu xerant. qui ab Andronico lanuensibus opem ferentibus expul sus fuerat. & pretii loco Zenado insula accepta, quae olim sub Priami dictione erat; dum Troiae regnum incolume fuit. igitur bello ob hanc caussam inter istas Respub. flagrante: dum Theu tonius quidam uel bombardicum puluerem pararet, uel medicamentum, aliudve quid moliretur: ignis in polline fortè fortu na incidit, unde facto impetu uasto: mortarii operculum longè est iaculatum, & etiam bombus exauditus est. ille uero callidus cachodemon, occasione accepta; & terebrare ferrum est ag gressus, & puluerem ex saligno carbone, nitro & sulphure para nit. deinceps polline, & pila, ex ferro, plumbo, lapide, uel quodam alio corpore, in fistulam ferream intromissis; sonitum per tenuem rimulam igne concepto, dedere. cauernae, ex quo sonitu, ac bombo; huic primùm Machinae, nomen est molitum. quae uerè detestabilis est, & ut ait Ludouicus Ariostus in homi num perniciem inuenta, sic enim de ipsa loquitur. O maledetto, ò abominoso ordigno, Che fabricato nel tartareo fondo Fosti per mandi Belzebu maligno; Che rouinar per te disegnò il mondo. quem imitatus est Achilles Bochius, ita dicens.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
