Latin
Cap. IIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 78
Unproofread scanNot analysed yet
uocatur etiam ipsis ξιρι ας &marina berua, quae Straboni Galeota dicitur; habetque rostrum à natura adeo ualidissimum fabricatum, ut uel facilè Lusitanorum nauium latera ad sesquipalmum aliquando perforare ualeat: ueluti si ensem haberet, quae xiphia uocatur. &ad tam uastam magnitu dinem deuenit, praesertim in Oceano Indico, ut aliquando ad nauigantibus illuc, insula esse uideatur. ut &Gulielmus Rondeletius, &Paullus Iouius affirmarunt. reperitur etiam &piscis xiphius iuxta Zephyrum extremum Italiae promontorium, ibique piscatur. quae bestia adeo ingenii docilitate est praedita, ut ex Mario Cataneo affirmat Iouius, gręcanicas uoces, quibus etiam hodie Magna graecia utitur, libenter audiat, contraque italicas, ca labrasque reformidet, ut istis auditis repentè diffugiat. de quo pisce sic Oppianus dicebat.