# De cometis libri tres 79

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/79

scatorum manus ipsos conducat: ut apud Tarantum Calabriae uisitur. & tamen ut est auctor Arist. & thunnus & xiphius, asilo ut Tauri infestantur. ideo thunnos furentes uocabat Oppianus: qui Atheneo marini sues dicuntur. At si uerum est, quod Arist. dicit; ut thunni non amplius quàm per biennium uiuant. ita.n. loquebatur. Thunni etiam prae nimiam pinguedine dehiscunt, nec plusquam biennio possunt uiuere. si itaque hoc modo se res habeat, mirandum ut tam paruo tempore, ad tam uastam magnitudi nem peruenire possint, ut ipsorum cauda pensitata, nonaginta librarum pondere, Plinio referente reperiatur, quae & duorum cubitorum magnitudinem ęquet. quod fortè ex eo accidere potest, quia thunni glandibus in mari uescuntur. nam ut ait Polybus megalopolitanus apud Atheneum. In Iberia quae propè Lusita niam est, quercus ita profundè in mari sunt plantatae, ut thunni earum fructus comedentes pinguescant. at cùm ad tantam magnitudinem peruenerint, Orcyni Archestrato uocantur. Ingentem captum Thurenum mox ipse uidebis Hic ubi sacra sami sunt littora: dicitur ille Orcynus, ac alijs Cete: haec obsonia diuis Conueniunt: pretijque decent suauissima matrem.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
