# De cometis libri tres 84

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/84

Cap. VII. Eratias Cometes, qui cornu faciem representare videtur: est & inter Co netas numeratus: quoniam & stellae figu ram aemulatur. tamen loco cornae, uel barbae, quandam supra eminentiam habet, quae cornu representat imaginem, ac formam. a qua & nomen est sortitus. quippe cum graecis κεράτως, cornu sit dictum. cùm enim illa sicca exhalatio sit partium dissi milium, fit ut pars magis elaborata, magis à corpore coelesti attrahatur. quae illa est, quae cornu similitudinem gerit. ut in crinito sydere Caesaries, & in pogonia barba, quae sub ipso Come te conspicitur amen corpus quod Geratiam Cometem procreat, ex magis terrestri materia constat. Coeterum quis nequaquam autumet, quod quamuis translatitie Ceratias Cometa, sit à cornu similitudine dictus: illa flamma quae κεράτων representat, ex terrestriori materia ut Cornigerum animalium cornua; constet: quoniam ex puriori, & tenuiori materia, in Comete isto cornu constituitur, ideo magis attrahitur à syderibus, & sic cornu facit. Contra autem in animalibus sit, nam cum pili, & ungues dentesque constent ex terrea materia, sic & cornua; unde fit ut in animalibus terrestrioribus reperiantur, quae cum mole corpo rea uigeant magna, etiam bifidas ungulas, nec ualde magnas habent. unde Boues cornua habent, quia ipsis bifidae ungulae sunt. & cornua II.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
