# De cometis libri tres 86

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/86

ex quibus manifestum esse iudico non solum uires, sed & mulieres cornutas reperiri posse. quae cornua magis cuti, ut est Ari sto. auctor, quàm ossi adhaerent. siquidem in Phrigia Boues reperiri scribit Arist. qui cornua perinde vt aures mouent. igitur haec cornua nullam habent (sigura excepta) cum Ceratiae Come tes cornu similitudinem. quia animalium cornua ex materia terre striori gignuntur, Ceratiae uerò expuriori, & nobiliori exhalatione. sed Ceratias Cometes tunc temporis uisus est, cum Graecia apud Salaminam depugnaret. cuius belli caussa, ex ea insula exor ta erat. unde cum Dorienses odio Athenienses prosequerentur, & oraculum de Belli exitu; quod in Athenienses parare aggredie bantur consuluissent responsum est; se Atheniensium rerum esse potituros, si hostili manu ipsorum Regem non interficerent. qua re cognita Atheniensium Rex Codrus, habitu mutato, imperiique insignibus depositis; uiliori cultu indutus, se pabulantium hostium globo, sarmenta collo gerens, obiecit; & ibi, à milite, quem astu vulnerarat, interficitur. auctores sunt Iustinus, & Valer. Max. sed cum Athenae annuis magistratibus moderarentur: post multos annos (quia Regum libido pro legibus erat) Solon uir iustitia, pie tateque insignis eligitur; qui veluti nouam ciuitatem legibus con deret, ac firmaret. Et cum inter Athenienses Megarensesque ob eandem Insulam Salaminam, quae Salam in Straboni dicitur & in Mirthoo pelago quod inter Craetam, Argiam, Atticamque iacet reponitur, & hodie Coluris dicitur, & Ptholomeo in X. Europae tabula describitur, pluries, acriterque pugnatum esset, lege sancitum fuit apud Athenienses, ut capitali poena is multaretur, qui legem de iure Salaminae uendicando tulisset. id noscens Solon, subitam dementiam simulat; in habitu deformi, incessu, omnique actione: atque ex rei nouitate hominum concursu facto; uerfibus suadere insolitis populo coepit, ut ius Salaminae uendicaret. quae extemplo in Atheniensium animos coepit, atque deuinxit, & in saeuam rabiem duxit; ut belli impetu in Megarem ses facto, ipsisque deuictis, insula Atheniensium dictioni, est reddita, quam rem dum Megarenses dissimulant, & ui, dolo, ac rapina, Atheniensium Matronas, dum Eleusinae Deae sacra fierent: quae & nocte fiebant, & procul ab Athenis iuxta Eleusinum oppidum, in quo Deae erat sacratum Phanum; abigere aggrediuntur: Pisistratus (qui post tyrannidem per annos 30.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
