Latin
Cap. VII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 87
Unproofread scanNot analysed yet
in Athenieses exercuit; se ipso sponte uulnerato; cuius occasione, &a plebe defensus, &adiutus, tyrannnidem est adeptus) re cognita, iuuentutem ita in insidiis collocat, ut Megarenses inopinantes aggres sus, deleuerit, &ipsorum nauibus receptis, Megaram cum Atheniensium matronis, (ueluti in hostili praeda si acceptae forent) con tendit, &in portu multos Megarenses trucidauit, qui illuc ad fi ctam praedam uisendam, contenderant: paullumque abfuit, quin &Megaram in dictionem acceperit. hoc igitur tempore, in quo &Seruius Tullus Romae regnabat, uisus est Cometa Ceratias. neque est putandum ut eo tempore uisus sit Ceratias, quo apud Salaminam Xerses Darii filius cum tot armatorum milibus a Leo nida Spartano, &Themistocle Atheniensium Rege; turpiter in fugam (piscatoria Cymba parata) est eiectus. Coeterum raro Cera tias videtur, ob materiae, quae cornu representat, puritatem: cùm multum sit dissimilis ab illa, quae ipsius corpus constituit. VIII. De Hyppeo Comete. Cap. Tsi, &haec Cometarum species, sit aliquando uisa; tamen