# De cometis libri tres 87

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/87

in Athenieses exercuit; se ipso sponte uulnerato; cuius occasione, & a plebe defensus, & adiutus, tyrannnidem est adeptus) re cognita, iuuentutem ita in insidiis collocat, ut Megarenses inopinantes aggres sus, deleuerit, & ipsorum nauibus receptis, Megaram cum Atheniensium matronis, (ueluti in hostili praeda si acceptae forent) con tendit, & in portu multos Megarenses trucidauit, qui illuc ad fi ctam praedam uisendam, contenderant: paullumque abfuit, quin & Megaram in dictionem acceperit. hoc igitur tempore, in quo & Seruius Tullus Romae regnabat, uisus est Cometa Ceratias. neque est putandum ut eo tempore uisus sit Ceratias, quo apud Salaminam Xerses Darii filius cum tot armatorum milibus a Leo nida Spartano, & Themistocle Atheniensium Rege; turpiter in fugam (piscatoria Cymba parata) est eiectus. Coeterum raro Cera tias videtur, ob materiae, quae cornu representat, puritatem: cùm multum sit dissimilis ab illa, quae ipsius corpus constituit. VIII. De Hyppeo Comete. Cap. Tsi, & haec Cometarum species, sit aliquando uisa; tamen

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
