# De cometis libri tres 93

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/93

quae dum aquatum irent, conspectis in aqua lignis atro infectis colore, & maculosos foetus procreabant. id etiam in mulieribus utero gerentibus quotidie uidemus, ut multorum generum maculae in ipsis puerulis conspiciantur. huius autem rei caussam Iulius Delfinus esse censet; quoniam cum ex nostro libertatis arbitrio, omnis localis mo tus fiat, ut ante ipsum apprime declarauit Galenus: fit etiam mo tus uoluntarius in muliere praegnante, & si ipsa hunc motum mi nimè animaduertat. neque ullus motus in animalibus fieri potenti nisi prius uel species, uel cogitatio, uel memoria praecesserit. un de mater partem aliquam tangendo, in illa parte tacta sanguis moueri deberet: & mouetur certè in parte illa, at mouetur etiam in foetu, quoniam ut ait Galenus est pars matris, sed in Matre haud signa fiunt, id prohibente corporis duritie, quod ob molli tiem nequaquam in foetu accidit. Coeterum Fracastorio alia caussa censetur. dicit enim quod spiritus qui per totum excurrunt animal, agere hoc possunt: sed non sine sanguine, putandum est fieri posse, ut in mirmeciis acrocordonibusque uidemus, ad quos nutriendos sanguis concurrit; & talis ut ex ipso, nullum aliud morbi genus, fieri possit. merito igitur in animalibus est illa pro pensio, quam ut diximus πρῶκατάσκενὰν uocat Fernelius. At secus uidetur uiro Doctissimo Bernardino Aloysio Sanseuerinati, meo & collegę, & Compatri suauissimo: qui putat nulla ex alia caussa has notas prouenire, quàm ex seminis consensu, & sympathia. quoniam iam apud medicos est receptum; semen à toto qui sua) prodire. & ut Hypp. & Galenus sunt auctores, tam a foemina quàm etiam à mare excidere. quamuis peripatetici reclament, & inter eos potissimum Auerr. qui ueluti famelici saliuam, foemellae semen esse statuit. igitur cum semen a toto deci dat, fit ut sympathiam consensumque maximum habeant foetus partes, cum matris partibus, ut quotidie experientia commostrat. unde parte quae tacta est a matre alterata, alterat, & foetus partem illam, quae consensum habet; & mota inibi uirtute appeti ice, appetit, & attrahit sanguinem, qui assimilatur rei appetitę, disponente etiam imaginatione. igitur in omnibus corporis partibus adest talis πρωκάτασκενα. sic & à pari & de isto Comete erit nobis dicendum, ut in infirmiori ipsius parte magis terrestris, in sublime purior materia adsit circa uero latera medio modo se habeat: unde tamquam a Iuba Cometes circundatur.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
