Latin
Cap. X
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 96
Unproofread scanNot analysed yet
Visus est etiam Attalo regnante, in ipsius Regni initio Cometes; qui cum modicus apparuisset, sustulissetque se deinceps, usque in aequinotialem circulum deuenit, ita ut illam Coeli plagam, cui lactea nomen est, in immen sum aequaret extentus. qui Attalus cum Regnum ab Eumene patruo accepisset, &omni nesario facinore regnum deturpasset: de redens absque filiis Romanos haeredes reliquit. &quoad uixit cum Ptholemeo Aegiptiorum Rege, in libris comparandis, emendisque decertans, in caussa fuit, ut Codices cuiusuis ar tis, &facultatis forent, à librariis corrumperentur: spe praemii, &largitionis occupatis, ut Galenus dicit. at cum Ptholemeus papyro abundaret, qui parabatur ex papyri foliis, cum Tipha si militudinem habentibus, &Nili aqua in quibus uolumina describebantur, &uirorum monumenta literis, &posteritati man dabantur, sed inuidia compulsus Ptholemeus ne papyrus ad Attalum delatus esset prohibuit. quare fabricata est ab ipso illa insignis librorum supellex Alexandriae, quae a Caesare casu est cremata, ut est Hircius auctor. Attalus uero cum facultas Pa pyrum habendi ei esset ablata, paginas ex ouium corio, ex quibus uolumina parari possent, reperit. unde à loco est pergamena pagina dicta. qui etiam Galeni nostri Patria fuit, in minori Asia, propè Lesbum Insulam, in tractu illo, in quo etiam Troia fuerat, &Ptholemeo reponitur in prima Asiae tabula. igitur cum isti de supellectili libraria amplissima facienda, inuicem di micarent: Pergameus Rex Attalus, si libraria conditione ipsum non superauit; aliis rebus splendidioribus undique conquisitis Alexandrino Regi praefuit, ex quibus adagii loco Attalicae opes, prolatae sunt. unde est Horatii illud. Gaudentem patrios findere sarculo Agros, Attalicis condictionibus Nunquam dimoueas, ut trabe Cypria Mirtoum pauidus nauita secet mare.