# De cometis libri tres 98

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-battista-baffi/de-cometis-libri-tres/98

Et uno quidem igne, uelu ti è coruscatione, quadam exiliente, altero uerò penetrante, & ab humore extincto; uarii in hac mixtione creantur colores. & ista passio uocatur fulgor, & coruscatio; agens uerò, siue id quod hoc facit, splendidum, atque coruscum dicitur. Et colores intermedii, sic ex Platonis sententia fiunt. Cum ignis medium genus, ad oculorum humorem peruenit, & se cum ipso miscet; minime coruscum cum sit, fit ut in ipsa ignei radii, cum humoris admixtione, sanguineus fiat color, qui rubeus dicitur. at si splendidum, albumque cum rubeo misceatur, flauus color euadit, cuius coloris est mel. unde est Martialis illud. Flauaque de rubro promere mella cado. qui color & Giluus etiam Virgilio dicitur. Glaucique color deterrimus albis, & Giluo. qui ut refert Gellius κoρρας dicitur. ex quibus est apud Atheneum, ut Ephesiorum satrapes dicantur melini. quando huiuscemodi colore, infectis tunicis utebantur. & etiam luteus color est dictus. unde & Plinius est author quod olim uela, quae flammea uocabantur, quibus innuptiis utebantur mulieres, hu ius coloris erant. ex quibus est Lucani illud de Martia Catoni iterum nubente. Lutea demissos uelarunt flammea vultus. Nec me latet Volateranum, aliter sentire; disgregantem hos co lores, differentia aliud faciente, vt Prophyrij verbo vtar. quod minimè verum est. non negarim tamen, differentia, quae est se cundum magis, & minus differre. qui etiam dicitur Actuario spiceus, ob similitudinem, quam cum aristis habet, vt Seruius super Virgilij illud docebat. Flaua Ceres alto nequicquam spectat Olympo. si uero rubrus cum albo, nigroque misceatur, prupureus gignitur color. qui etiam pro sanguine aliquando a Poetis ponitur. vt Purpuream vomit ille animam. sic & Homero sanguis purpureus dicitur, & etiam hac ratione purpurea mors. Τὸν δὲ ἐλαβὲ πορρυρδος τανατὸς καὶ μοὶ ρα λυρατατῆ. Cuius etiam coloris, non vnicum est discrimen. vt apud Lazarum Baysium est videre. & etiam apud Iurisperitos legitur. Quando purpurae appellatione omnis generis purpuram contineri putant. cuius coloris inuentionem ab Hercule factam fuisse Iulius pollux ad Commodum Imperatorem scripsit. Tyrij (inquit ipse) narrant, Herculem amore nimphae indigenae captum; cui nomen erat Tyrus. Herculem autem sectabatur canis, vt antiquitus vsu erat. nosti enimuero quod canes vnà cum Heroibus in conuentum progrederentur. Canis itaque Herculis purpuram per scopulum ad repentem conspicatus, ipsius prominentem carunculam mordicus adripuit, & pro cibo vsus est: cruorque canis labra phoeniceo infecit colore.

---

Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
