Latin
CEPISTOLA PRIMA AD MARTINVM
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 11
Unproofread scanNot analysed yet
In philosophia uero quot errores ex una hac radice exorti sint, longum esset in praesen tia recensere sed uno tantum apposito, alios ad librum nostrum Ari stotelicarum castigationum reseruabo. Legebam proximis diebus apud Aristotelem quarto moralium ad Nicomachum libro, ea parte qua de prodigalitate agitur, in antiqua traductione haec uerba. Velociter relinquit substantia dantes idiotas quam quam &idiotis pro idiotas corruppte legebatur quod cum legerem statim uenit in mentem debere eius loci enarratores in ea dictione idiotas impingere statimque cuiusdam expositoris nomen ob reuerentiam taceo) sumpto in manus codiceoffendi quod praesagiueram, inconcinnam scilicet expositionem, &ab Aristotelis mente penitus alienam, ea est huiusmodi prodigos ap pellare eo loco Aristotelem idiotas, quasi itrationabiles quoniam sci licet indiscrete substantiam dilapident, quod si aut, qui librum conuerterat) aut ipse expositor per idiotam non aliud eo loco graece, quam latine priuatum hominem significari intellexisset ille planiorem fecisset in terpretationem, &hic qua erat mentis sublimitate) philosophi senten tiam plene percepisset. Desinat igitur tuus Simon nominum inquisitio nem, quasi frustratoriam, &parum philosopho dignam, calumniari, e quorum ignoratione tot in omnibus disciplinis sequi uidemus in con moda. Neque nobis obiiciat Galenum, quam uis. n. multis in locis superfluum circa nomina studium redarguerit atque eos medicos qui ociosam ope tam in non necessariis uerbis subsummunt ipse tamen &multos libros de medicinalibus nominibus conscripsit, &prognostica Hippo cratis enarrans atque aliis in locis plurimis non aspernandum hunc la borem docet. Sed quaerenda eatenus nomina quatenus in rerum nos perducunt agnitionem. Libroque prino de differentiis pulsuum ait occupatio circa nomina, est inuitis nobis necessaria. Tanto autem est nobisque Galeno hoc studium magis necessarium, quanto medicinam quam ipse partim sibi pepe rit partim a propriae linguae autoribus didicit mos a Graecis barba risque nationibus mutuauimus &utinam satis fidi fuissent internuncii qui eam ad nos uexere, &uersores tantum, non etiam peruersores extitissent. Vtinam non utriusque linguae ignari, eius scilicet ex qua ac cipiebant, et in qua conuertebant, non . n.