Latin
20
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 20
Unproofread scanNot analysed yet
Liquet igitur ex Aristotelis sententia gulam non spi ritus, sed escae uiam existere cui et Galenus. viii. libro de usu particularum capit. primo. ubi utilitatem colli explicat apertissime consen tit. Quod euidentia, quoque ipsius rei apertissime demonstrat nec tan tum in homine sed in uniuersis etiam animalibus quae gulam habent Eam. n. est uidere non ad loca spiritus, cor uidelicet et pulmones, sed ultra (ut superius dictum est) Transuersum septum in uentriculum desinei. Haec habui doctissime coeli quae in hac controuersia scriberem, non quidem, ut te docerem sus minernam. Sed ut sententiam meam quod optare uidebaris aperirem uale et me quasi ueterno obsitum inter hosce scythas, aliquando similibus quaestionibus, euigila iterum ac semper uale Budae Nouis lan. M. D. XVIII. Finis Libri. ii.