Latin
LIBER SEXTVS EPISTOLA
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 22
Unproofread scanNot analysed yet
Thlaspi ignotum nostro aeuo, etiam uoce est, mihi apud loannem Augustum lauriensem episcopum, uirum &doctrina &prudentia, &quod majus est re ligione celebrandum degenti, comperta herba est, quam ueram Thlaspi esse puto. Cappadocam tamen desyderat Galenus, colore ad nigrum accedente, maiorem cretica, &ex quadam eius par te ueluti quassam, unde &nomen accepit. Aspalathum nisi san dali uocati speties sit, puto hoc tempore penitus ignotam, sicuti &calamum Aromatiten, quod . n. uulgus eo nomine uocat, radix est non calamus, nec ut arbitror calami illius radix, sed uel Acorus est, ut etiam suspicari Hermolaus quodam loco uisus est uel alia quaedam res nobis incognita. Ego quoties Acoro opus est non uulgari illa radice, &iniucundi odoris, sed uocato Aromatico calamo uti consueui. Maron si non est sampsuci speties, ingenue fateor me nescire quid sit Veram Acaciam. i. ex aegyptia spina factam, quam lachrymam Cya neam uocauit primus Andromachus, puto etiam in Italia deesse, sicu ti &uerum Balsami signum. Tot igitur existentibus pharmacis, quae Theriace accipit uel penitus ignotis, uel ualde dubiis, uel ad nos his ce temporibus non delatis, nescio quo modo parari recte uel possit, uel potuerit ut illud mittam, quod uerus etiam parandi modus lon go abusu est abolitus. Non posse autem quempiam bene parare nisi alium bene parantem uiderit, putat Galenus, qui tanta diligentia ut in caeteris, ita in ea conficienda usus est, ut mortaria omnia praeterque aegyptia repudiarit /singula medicamenta non soium sigillatim eligens, sed ita inuicem comparans, ut nullum eo rum reliqua superaret, expetientia ipsa cognoscens quod si exem pli gratia zingiber ualde potens pharmaco imponatur /reliquis debilioribus, in composito &sapor &uis zingiberis dominabitur non Dog omnia, sed quae id bene ferre possent contereret, reliqua prout cuique congruebat uel liquaret, uel solueret Tlaspii &rapi semen, quoniam ob innatam quandam tenacitatem simul aliis contrita adherere mor tario uiderat, sola modico uino addito conterebat, thus per se absque uino.