# Epistolae medicinales 27

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales, CIOANNI. M. PACTO DE ALVI LVMBRICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/27

Res omnino est a communi cyaneo, quem lapidem Lazuli uocant, diuersa, cum multa tamen similitudine, & quae atram bilem, non cum magna purgat uiolentia, cuius si potero fragmentum ad te mittam. Demum quasi cum felle in leonicenum sti lum uertis, in qua controuersia nolo nie ad praesens intromittere hoc unum tantum dixerim. Omnino mihi uideri Arabes auctores utraque rem Armenum .s. & Cyaneum lapidem simul eodem capite confudisse. Haec sunt quae rapti, ut cernis tuae magnae epistolae respondenti occurrerunt, quae ut minore cura & opera exarata sunt, ita maiore ue nia digna erunt apud te, accelerationis causa fuit nuntii occasio, Quem nescio an, potuerim etiam celeritate assequi. Vale ex Ferraria. Epistola Quarta Hippolyto Roscio Quid in telligendum apud Auicenna per Albesed. Vaeris quae res sit, quam Auicenna Albesed tertio suae medicinae libro uocat, & magnopere in articulo rum morbis commendat. Cui quidem quaesitoquispiam auctoritate ipsius met Auic. nixus facile respondebit / Albe sed keiri, quae non aliud est, quam id quod graeci leu coion, nostri albam uiolam uocant, rem uel puellis notam, ut quam in pensilibus hortis, atque etiam interdum in parietibus libenter con ferant. Sed huic sententiae reclamat Simon Genuensis, cui hisce in rebus magna a patribus nostris fides hactenus est adhibita: ad mira tus quod Auicenna, ignorasse uideatur, Bezedesse coralium, quum de eo sub bezed nomine secundo eiusdem suae medicinae li. perscripserit. Ego uero non minus erasse Simonem quam Auicennam in hac re puto. Bezedque seu Albezed, (eadem enim est utraque dictio solo articulo differens) nec leucoion, nec coralion esse dico, quorum alterum Simon credidit, Alterum Auicenna, sub quadam tamen protulit, dubitatione: in telligendumque pro Bezed, quandam puto anagallidos speciem quae rubicundum florem profert. Vnde autem ad hoc mouear affirmandum hinc disce. Constat Auic. totum fere suum de medicina librum, ex aliis medicis, tum graecis tum barbaris transcripsisse.

---

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur.
