# Epistolae medicinales 28

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales, CIOANNI. M. PACTO DE ALVI LVMBRICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/28

Ex quo fit ui non sit ad intelligendum ipsum sicubi difficilis uidetur uia melior, quam ad ipsos recurtere auctores, a qui bo id de quo dubitatur, assumpsit. Quisquis autem hoc melius facere norit, is unque melius eum intelligat necesse est. Et qui ab hac uia recesserunt, multipliciter semper lapsi sunt. Primus quod sciam hanc intelligendi Auicennae uiam nobis monstrauit, Nicolaus leoni cenus uit & graece & latine doctissimus, ac medicinae sicuti bonarum omnium artium cultor eminentidimus. Hoc idem Hermolaus barba tus. aeui nostri splendor & gloria, aliquando mihi Venetiis indicauit cum de communibus studiis in eius biblioteca colloqueremur. Tantorum ego ducum castra secutus, quoties scrupulus aliquis in Auicenna incidit ad antiquiores, praesertim, graecos me confero: inter coeteros autem, in his praecipue quae ad curationes morborum pertinents Aui cenna secutus Paulum uidetur. Hunc igitur euoluens inuenio Antido ton cui nomen Diacorallion sumopere in articularibus morbis comen dari, cuius compositionem dum examino manifeste cognosco Aui cennam suam quam uocat Albesed antidoton inde accepisse licet (ut crebro in aliis etiam factum est) multipliciter labefactam. Quod ut agnoscas, Verumque tam laudati medicaminis construendi modum habeas, Pauli ipsius seriem subscribam, ea est huiusmodi. Rheubarbarici. Peo niae. Myrrhae-spicae nardi, an. untias.ii. folii. untiam unam Garyophyllorum grana. XV. anagall ydos habentis florem rhussion, quam uo cant corallium untiam semis Aristolochiae longae & rotundae untias. iiii. dosis Grammarium.i.quotidie post bonam cibi concoctionem. Haec est Pauli descriptio. ex qua licet aduertere non solum quod Aui. Si monque erraueruntque, sed etiam quae nam causa eos in errorem duxerit Auicenna enim putauit Anagallidem esse Alkeitin.i. leucoion, quo niam ipsius quoque leucoii quandam spetiem rubrum proferre florem apud Dioscoridem legerat. Simon accipiendum cotallium, quoniam Al bezed uox, apud arabes corallium significat, non aduertens medicamentum id appellari Diacorallium, non a uero corallio? sed ab ea anagallidos specie / quae quod flore, colore corallio tubro simili constat co rallium nuncupatur. Habes igitur mi. R. quid pro Albesed in eo sit medi camine capiendum, & quae sit uera medicaminis compositio. Vale. Finis Librii Tertii. zed by Google Dig Epistola prima ad Pactum de lumbricis Liber Quartus Euocas me iterum Pacte ad lumbricos, atque imprimis petis, latus ille quem me uidisse scripseram, esset ne unus obuolutus, an plures cucurbitae seminibus similes. In quibus uerbis ostendis, te nundum assecutum, quod scripseram, licet Pauli & Aetii aucto

---

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur.
