Latin
29.6 to 29.9
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 29.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
rotundos uerimes suf ficit interficere absinthium, latus fortioribus eget pharmacis, quale est filix adhuc autem et uocata Ascaris. Quemadmodum uero ambigi non potest hic ab Auic. dici longos quos Galenus uocauit rotundos: et quos Galenus latos, Auicennam uocasse rotundos, ita clarum esse debet, ab utroque eosdem uno nomine uocatos Ascarides, Qui scili cet sunt ab his quae bibuntur ut Auicenna ait) te motiores, ut pote in parte maxime inferiore crassi intestini generati, prout ex Galeno superius ostensum est id est circa ani /extrema, &longanonis initia si cuti Pau. declarauit. Liquere igtur ex dictis puto, non aliud esse Ascari des? Auic. quam Galeni: nec paruos Ascaridesque preterquam nomine apud Aui. distare. Nec te moueant, sexti septimique capitis inscriptiones, so lent. n. capitum sectiones inscriptionesque, tum in aliis tum in hoc ipso li. plerumque mentiri ut pote non semper ab autoribus ipsis, sed a quouis potius lectore, pro arbitrio conscriptae Mendam uero in. vi. capitis ti tulo adesse, uel hoc potest ostendere, quod statim post primum reme dium latorum auxilia subscribuntur. deide toto fere capiter ea quae sunt omnibus spetiebus communia. sed et kitram id est cedria quae hic confer re scribitur ad Ascarides sequenti capite in paruis bis repetitur, quam peculiariter Ascaridibus, proprio capite Lvii de simplicibus medici nis, Galenus commendauit et haec quidem de Ascaridibus dicta sint. Vnus autem adhuc superest scrupus circa lumbricorum speties qui me saepenumero non mediocriter molestauit. Nam qui cucurbitini uocantur, ad nullam trium dictarum specierum uident pertinere et propterea quartam perse speciem putari possunt constituere, quod ex recentioribus nonnulli prodiderunt latos induas species distinguentes longos uidelicet et breues illos Ascarides, hos cucurbitinos nominantes. Nec desunt qui cucurbitinos progenere capiant quod in disiunctos ac con iunctos ueluti in speciem diuidunt.