Latin
33.1 to 33.4
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 33.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Erigeronti quadrant quaecunque, scribis, preter calendulae nomen quod nos alteri rei ascribimus, hoc est herbae cuidam coronariae que a non nul lis ut olus editur, flore aureo quasi perpetuo, qui ex hoc argumento cuiuslibet mensis flos uulgo dicitur. de qua aliquando dubitaui esset ly simachium Nec sponte apud nos prouenit, sicuti uera eri geron, id i hortis, praecipue pensilibus, seritur. Postremo petis an tria a me conscripta remedia euidenter confer re co gnouerim, simque aliquando Pauli et Aetii temediis usus. Ego ut uerum ingenue fatear. in hoc pecco, quod raro eisdem auxiliis pluries utor, sed modo hoc, modo illo, prout sese mihi offerunt et intentioni meae par ticularibusque rebus deseruire uidentur. olim duo illa ab experimenta toribus habui, nostra compositio, precibus cuiusdam amici medici facta est, qui quoad uixit ea usus est. magnificeque iuuare affirmabat Haec habui quae tuis interrogationibus responderem in quibus siquid displi cuerit ignorantiam malim accuses. quam uoluntatem. Vale amicorum optime ex Ferr. vii. M. D. xiii. CEPistola secunda Antonio Fauentino Noua quart aphorismi libri primi expositio Vbitaui saepe numero A doctissime, quomodo ea quae ab Hip. Galenoque eius interprete quinto aphorismo primae particulae dicebantur essent intelligenda, &his quae ab eis dem authoribus secundo. I. de uictu acutorum morborum scribuntur, consentanea, nam quae a recentioribus dicuntur, praeter hoc quod parum mihi satisfaciebant, plurimis quoque erroribus scatere uidebantur: Tandem dum diebus praeteritis aphorismum illum pro mea professione enarraturus, omnes ingenii neruos, in boni senis hauriendis sensibus intenderem, ueritatis quidam radius, nescio quo, mentis aciem col luffrauit cui dum acrius itendo, ipsa demum ueritas, omni discussa caligie se ut mihi ulsum est penitus insinuauit. Quam licet quo magis magisqu excutio, &alieno quoque examini publica proposita de more disputa tione subiicio, eo lucidiorem experiat, ueritus tamen proprii imbecil litatem iudicii, sciesque proprium nihil magis esse hominis quam salli, errare de cipi in propnis preserum inuentis &meditatis, iudicem censoremqu mihi quempiam constituendum decreui, cui arbitrium decernendae fiu ius rei demandarem: Occuristi autem tu, ut qui extra omnem controuersiam primas inter professores medicinae iam diu tenes, apud me uero semper summa authoritate refulxeris.