Latin
36.5 to 36.9
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 36.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quem constat in nullo isto rum locorum, eius mentionem habuisse, sed tenuem uictum ita in Aphorismis approbasse, ut ubi etiam uiribus non fidamus, prisanae succo, qui est uictus exacte tenuis, utendum praeceperit. Quem etiam secutus est Auicenna libro quarto, licet pro succo prisanae aqua ordei eo loco, sicuti &alibi frequenter in uulgato codi ce legatur. Sed &ratio ipsa conuincit; falsum esse &pernitiosum hoc recentiorum dogma, ut enim experimento constat, per tenuiorem quam uis requirat cibum, uires ipsas aliquantisper statim sub leuari, ita ratio monstrat, a crassiore, ut quem nec concoquere ualeant nec distribuere, obrui potius quam releuari. Vbi enim cibus plus preter naturam ingreditur, hoc morbum facit, aitidem Hippoc. Naturam autem eo loco non nulli antiqui expositores, quos &approbat Galenus potentiam intelligebant a qua animalia gubernantur, plus igitur cibi quam naturali potentiae conueniat ingestum, cum sanis morbum facere possit, multo magis aegros offendet, morbum enim augebit, &uires, si ex morbi uehemenia imminutae fuerint, amplius labefactabit: si ex uasorum uacuatione, quoniam a natiuo calore non peruincetur, obtundet potius quam releuabit, perperam igitur aiunt neoterici, crassiorem quam uis exigat cibum, periculo ma gis uacare, quam tenuiorem. Non magis quoque mendacio caret id quod absolute non nulli pronuntiant, praestare crassius quam tenuuius aegros reficere. Victus enim crassior robur auget, tenuis minuit. Raro autem accidit, ut robur majus reddendum in diuturnis, ne dum in acutis morbis sit, quoniam hoc fieri nequit nisi morbus augeatur, ad cuius augmentum plerumque euenit (quod &supra dicebamus) ut robur quoque midibzy G Google nuantur quo fit ut contrarius effectus sequatur, &quo magis per pinguiorem escam uires auctare contendimus, eo magis conflacescant. faceant igitur neoterici nec pergant Hippoc (Quod &Tessalus saciebat) in numero eorum reponere, qui aegrotos implebant, Cum Galeno teste Erasystraceorum potius sit laudanda sententia, qui illum same cruciare aegrotantes asserebant, licet enim media incesserit uia, uideri tamen magis potest tenuuiorem quam oporteret uictum imperans, quam aegrotantes implens, Sicuti primo libro de uictu morborum acutorum, Gale. testatur. Nec difficile fuerit ex his quae diximus, quas illi in proprii dogmatis assertionem afferunt, diluere rationes. Licet enim a tenui uictu depereant spiritus, calor dissoluetur: humiditas subtilis consumatur, demumque totum corpus exinaniatur, non propterea sequitur, eum esse deteriorem.