Latin
39
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 39
Unproofread scanNot analysed yet
Cor uitae fons pro uitalem spiritum a se genitum et per arterias transmissum, singulis particulis uitam elargitur. Sunt &quaedam membra quae principalia quidem non sunt, sed quia principalibus ministrant, etiam ipsa magni momenti sunt ueluti Ventriculus iecori, pulmones cordi, spinalis medulla Cerebro. Sanum itaque corpus erit cum suo quaeque munere Particula integre pollebit. Aegrum dum consuetas explete functiones non ualebit. Laeduntur hae ab aegritudine, ea quippe nil aliud est quam dispositio, exqua operationes oblaeduntur. Ipsa enim operationum laesio symptoma dicitur, quod ita a morbo, sicut morbus a causa pendet. Quae quidem est duplex praeincipiens . s. Quae extrinsecus occurrit, &corporea, quae intrinsecus. Morbus triplex in genere est scilicet ma la temperatura, quae primo laedit simplicia membra, mala compositio quae instrumentalia, continuitatis solutio quae est utrisque commu nis. Porro mala temperatura totuplex genere est quotuplicem supra distemperatiam esse monstrauimus. Quae preterea &cum materia &absque ea esse potest. Inter malas temperaturas praecipua est calida &sicca, si in corde accensa ad totum corpus feratur, hanc febrem uocamus /quae si in spiritibus primo accendatur /Ephemera? si in humoribus, putridat si in membris hectica uocatur. Mala com positio aut in quantitate Numeroue auctis aut deminutis, aut in positu ac sotietate aut in formatione id est superficie, uia /conca uitate figuraue consistit. Symptoma Quod (ut diximus) morbum sequitur, ut hic causam, est triplex, operatio laesa, qualitas mu tata /Exiens mutatum, per quae ueluti notiora, morbos cognoscimus. Praeter naturam has res /priores naturales uocamus atque naturales quidem persimilia conseruare, praeter naturales per dissimilia curare laboramus. Sunt praeter has tertia quaedam res quas non natu τρ τρ byGoogl