Latin
LIBER QVARTVS
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 43
Unproofread scanNot analysed yet
Mala rosea, ¶dysa assa, &melopepones bene odoratos indulgemus, modo reliqui fructus dimittantur persica si qua sumenda sunt uel mala armenica, ea uo lumus omnem alium cibum praecedere ordinemque semper hunc ser uari, ut res peioris succi melioribus, &quae cito descendunt, his quae tardius. praeponantur. Ex his quae saccharo operta, luxus potius quam necessitatis gratia in secun da mensa sumuntur, conueniunt. amygdalae, grana pini, anisi, pista cia. Ex conditis cum melle aut sacchato. Citri, &citrii id est narantii cortices, zingiber modo omnis acrimonia ab eo sit ablata, Myrobalanus chebula. Eryngion, &eius herbae radix quam secacul arabes, Ita li fraxinellam, uel geniculatam, uocant, cydonia quoque &pira modice post alios cibos degustata, non usquequaque interdicimus. Sed quum de cibis iam satis dictum sit. tempus est ut ad reliqua transeamus. Et primo de aere loquemur, qui ut semper nos ambit, ita eligi p arbitrio non potest. estque Gal. teste aliquando auxilium, aliquando causa. morbum uel faciens uel fouens. Auxilium quidem in casu nostro, erit quum modice calidus &siccus fuerit, purusque &clarus, ac tranquillus, uel dulcis fauonii aura modice exagitatus. Morbum praecipue fouebit, quando ualde frigidus, uel humidus, &austro, uel aqui lone commotus, uel nimio calore uires dissoluens, quibus temporibus domo contineri satius erit, &si necessitas aliqua exire coegerit, capite &reliquo corpore bene uestibus munito, (etiam si necessarium non ui deatur erit exeundum. Habitatio quoque eligenda, &his rebus sternenda ac suffiendasque instanti obuient tempestati. Ciboque ac potu motus et quiete, ac rebus aliis utendum, quae nocuae tempestati adue sentur, ut uidelicet calori, frigidioribus cibis resistamus. Frigori calidioribus. Temperato exercitioante prandium utendum, frictioneque &unctione ex chamaemilino oleo quod cum bono uino albo prius bullierit. post cibum omnis motus uitandus. Equitatio &aurigatio inimica sunt. Quae si euitare non fuerit possibile, equus eligendus qui molliter gradiatur, uel currus qui minime exagitet. Somnus ita modetandus ut octo horatum spatium non excedat, et quantum fieri potest meridianus fugiendus.