# Epistolae medicinales 46.1-4

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales, 46.1 to 46.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/46.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/46.1

sicuti et contraralia quae in usu, eius loco nunc sunt, aegris minus dis plicere. Scripsit autem idem Hip. in primo libro Aphorismorum. Paulo deterior qui dem potus & cibus, uerum suauior, melioribus, sed minus suauibus, praeponendus, & lib. vii. Epidemiarum graulicandum aegrotantibus monet, in purgationibus, cibis, potibus in iis quoque quae uident aut tangunt, coeterisque, modo non multum noceant. Nec hoc ad gratiam solum fieri aegrori docet Gal. sed ueluti eius utilitati conse lendo, quia quae cum uoluptate suscipiuntur uentriculus amplexari con sueuerit, & facilius concoquere, atque econtrario, quae displicent, refer gere, ceu nauseas, inflationes, & fluctuationes inferentia. indeque fieri magna ex parte, ut cibus qui erat paulo deterior, non talis maneat) sed interdum melior euadat. Ex quibus Hip. & Gal. dictis aperte conti gitur, non male agere recentiores medicos, nec adulatores esse uel de ceptores putandos, qui non omnes eundem morbum patientes, prisana uel eisdem semper cibariis nutriunt, sed in his deligendis, calculum quoque aegroti exposcunt, ei inquantum ualent. sine tamen damno compla cituri. nec illi quoque explodendi, qui uarias interdum escas (modo non ualde iuirem dissideant, sumrre eos patiuntur, fastidii uidelicet uitandi graatque ut quod ex singulo non possunt, id ex pluribus consequantur. Virium uiden licet, quantum necesse est, proseruationem usque ad consistendi uigorem. Nec Gal. si uerba eius recte pensentur. simpliciter uarietatem ciborum damnat, sed eorum praecipue qui contrariarum inter se sunt uirium. Et quamuis pri molib. artis curatiur. & primo de ratione uictus motborum acutorum. eos medicos taxare uideatur, qui adulando aegrotatibus uoluptuosissimum uictum indulgent, ipsum tamen aliquando & rigorem remisisse, & remit lendum docuisse animaduertimus. in expositione. n. primi libri de uictu morborum acutorum, his qui prisanam abhorrent petreos pisces exhibet: & quod magis recentiores mirentur. porro anetho. salibus & oleo proditos. Et in cura tercianae febris primo lib.

---

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur.
