Latin
46.5 to 46.9
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 46.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
artis curatiuae ad Glauconem, his qui delicati sunt, &oua, &carnes, &fructus concedit, Quum minus delica tos, succo prisanae tantummodo nutriat. Cuius facti rationem reddens Pau lus bonus Gal. emulator: Mutatum esse cibandi modum ait, quoniam anti qui &minus co medebant &magis exercebantur. Quae si uictus ratio nem immutare Galeni &Pauli tempore potuerunt, quanto magis no stro tempore, in quo uix unum reperias, qui congruc utatur exercitiomultos qui se malis cibis quotidie insarciant. Ad de quod coeli etiam ratio non patitur, uel Celso autore, ut tanta inedia Europae incolae, qua ta asiatici affligantur. Ex quibus liquet non minus torioris nomen quam adulatoris fugere medicum debere. Et propterea insuetis, &quibus displicet, sub coelo presertim nostro, qui non dant prisanam, ipsomet Hippo, iudice, non esse damnandos. Qui neque omnibus in mor bis ea utendum praecoepit. Si quidem in li. ubi tot laudes prisanae scri buntur, non omnium morborum, sed acutorum tantum uictus rario nem edocuit, Nam ubi prisanae sermonem aggreditur, inquit, prisa na potius utendum in acutis morbis quam reliquis frumentaceis. Quod &ex ipso librititulo licet agnoscere, de uictu enim acutorum morbo tum inscribitur. Acutae autem aegritudines (ut ait Hippocrates) in quattuordecim diebus finiuntur, taro autem temporibus &reigionibus nostris aegritudines inuenias, quae non ultra quartumdecimum protendantur. Sed neque omnibus acutis congruit, quia non morbis siccis, utpote maiorem humectationem desyderantibus, quemadmodum testatur Galenus in Libro suo. quem de pusana inscripsit. Qui tamen morbi sicci multi sunt, &frequenter contingunt. Sicuti Pleurites, &Peripheumenia, &in totum thoracis morbi, in quibus nihil expuitur: lecoris, uentriculi, &intestinorum inflammatio, in qua uel nihil uel tantum dura &pau ca excernuntur. Capitis passiones in quibus per Palatum, &Nates nihil expurgatur: Inflammationes quoque, &hulcera reliqua q saniem non manantia, inter siccos morbos computantur, &in uniuersum omnes, in quibus lingua admodum arida, &exterios cutis retorrida uidetur. In his omnibus, uel nequaquam, ut Galenus in libro suo de prisana uel non sola est danda, ut Hippocra. ipse primo libro de uictu morborum atutorum, testatus est.