Latin
48.5 to 48.7
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 48.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de hac re forte alias, satis enim nunc sit ostendisse medicos qui prisana, sarina, &aqua hordci in nostra regione non utuntur, non sine ratione id facere. Vale praesul, eminentissime ex Buda. xxvii. In hi. M. D. XVIII. C Praeseruatio et curatio per pestilentiae. Magn. D. Alexio Tutzo. CEpistola Tertia Libri Quinti. Vamque multos scio fuisse qui de pestilentiae praeseruatione et cura, longos tractatus conscripsere: difficileque esse ea inuenire quae alii non scripserint, superfluum repetere quae sunt abunde pertrectata, tamen ut morem geram Magn. T. cui me plurimum debere sentio, calamo manum admoui: enitarque si non rerum nouitate, sacilitate, breuitate, &ordine eius desiderio satisfacere. Addens non nulla a me antiquorum lectione oberuata atque usu comperta, quae apud recentiores forte non inueniuntur. Sed omissis uerbis rem ipsam aggrediamur a praeseruatione ceu nobiliore et magis necessar parte sumentes exordium. Praeseruatio in duobus praecipue consissit, in reddendo corpus aptum ad repugnandum, &agens debile ad imprimendum. Primum perficietur corporis mundificatione &roboratione, mundum &putum corpus redditur, si quae adsunt superflua uacucentur, cautellaque adhibeatur, ne in futurum generentur. Vacuantur superflua phlebotomia, pharmacis, exercitio, sudore, inedia, nec non ea quae obtutum effugit diflatione. ad by Phlebotomia ex media uena dextri cubiti facienda est, his quidem qui assueti sunt.