# Epistolae medicinales 53

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/53

Thlaspis herba est angusta habens folia ad digiti magnitudinem super terram iacentia, in summoscissa, subpinguis uirgam tenuem duorum palmorum, adnascentias quasdam paucas habentem, & circa totam ipsam, fructum, parum latum in extrema parte, in quo semen paruum simile nasturcio, ad disci figuram, ueluti conquassatum, florem subalbum, nascitur in uiis & sepulchris a semen est acrissaporis. Scordion nascitur in locis montanis & palustribus, folia habens similia chamaedryi, maiora tamen, nec adeo in circunserentia incisa aliquo modo allii odorem referentias adstringentia gustum subamara, uirgulas quadratas a quibus flos subrubens dependet. Quattuor hasce res si quis habere posset alia medicamenta contra pestilentiam & uenena frustra perquireret, sed incuria & auaricia fecit ut haec cum multis aliis deperderentur Quaedam demum sunt quae gestata, utilia esse traduntur, quibus tan ersi exiguam fidem attribuam, non tamen damno eorum usum. quum. si non luuant, non etiam obsint. Haec sunt. lacinthus collo alligatus uel digito gestatus Adamas sinistro brachio alligatus Betonica portata. Lapis achates Lapis chelidonius niger. Carbunculus. Habet. M. T. quaecumque in hoc pessimo morbo, ad hoc usque aeui obser

---

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur.
