# Epistolae medicinales 55.7-10

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales, 55.7 to 55.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/55.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/55.7

uel maiori ex parte mortem affert: His suppositis dico primo uulnera supradicta non fuisse ex numero mortalium primo modo hoc est eorum quae necessario mortem inse runt: Quod ego probo. Nam ex sententia Galeni libi vi: Aphorismo, Aphorismo. XVII. Vulnera cerebri etiam satis magna non sunt necessario mortalia, ergo multo minus uulnera huius uiri, quae ne ad caluariam quidem, ne dum ad cerebrum penetrarunt. Idem sensit Auic. lib.iii. cap. de plaga & incisione cutis capitis, incisionem quae pertinet ad ce rebium licet raro, sanari tamen interdum concedens. Idem quoque Gali vin. lib. de usu particularum cap. X. in ionia smyrnae sanatum ait se us disse adolescentem cui alter ex cerebri anterioribus uentribus suerat uulne ratus. Dico secundo eadem uulnera non fuisse mortalia secundo modo, hoc est ex his quae maiori ex parte pernitiem inferre apta sunt. Tripisciter enim (ut inquit Galenus. iiii.li. Therapeutices) dicitur morbus uehemens ob principatum patientis particulae ob magnitudinem disposi tionis; & tertio ob ipsius malignitatem. Nullo autem horum modorum uulnera ista magna dici poterant. Si quidem cutis solum exigua pars praecisa erat, nec uenenata malignaue ulla affectio uulneribus erat imptesa. Praeterea uidemus consimilia uulnera, et his etiam longe ma iora, quottidie cuti capitis illata sanari perfacile, ut pote in quibus, nec alteriae, nec uene, nec nerui nota digni oblaesi sint, & propterea ueluti simplicia uulneras quod quoque Auicenna testatus est, facile coalescunt. quod consideras prudens Senex in Aphorismo ubi uulnera le, talia enumerat. Non capitis sed cerebri mentionem habuit inquiens. Vesicam incisam habere aut cerebrum, & reliqua.

---

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur.
