Latin
FINIS LIBRI QVINTI EPISTO
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 58
Unproofread scanNot analysed yet
Qua gallinarum recentia mollia, omni tempore, praeter quam in uehementi aestu conceduntur, quo etiam tempore si aceto aut omphacio condiantur, secure sumi possunt. dura, praesertim frixa ex toto prohibeantur, &similiter caeterarum auium, quocunque modo pa rata sint. Lac caseus recens, si bene concoquantur, proficua sunt, indicium bo nae concoctionis si neque ructus acidos aut fumidos concitant, neque prae cordia aut uentriculum grauant. a uetere &salito caleo penitus abstinendum Potus sit uinum album, clarum, debile, odoratum, &quod ad acidum potius uergat quam ad dulce aestatisque tempore moderate dilutum. Nigrum, crassum, dulce potens in totum dimittatur. Panificia omnia, item lagana &id genus caetera, uitanda, furnaceus tantum panis &bene sermentatus, ac coctus edendus, cuius nihilomi nus crusta extima dimittenda, hestemus admodum idoneus, calidus ueluti hostis formidandus. Condita omnia, praesertim cum melle, inutilia, ex his uero quae Sac charo condiuntur, sumi interdum possunt pruna, cucurbitae intibis Cidonia, atque alia quaecunque superius laudauimus, modo sine calidis aromatibus sint praeparata, haec enim tum in his, tum in caeteris ciba riis sunt ingienda, Aromata cum dico ea intelligo quae uulgo speties dicuntur, quibus si omnino uelituti, confici in hunc modum sa ciat ut accipiatur, Coriandrorum secundum communem modum para torum, Sandalorum citrinorum, florum labruscae, Cinnamonii ele cti pares portiones, quae in tenuissimum puluisculum redigantur. Con ceditur etiam usus illarum placentularum quas martios panes uocant praecipue si una cum amygdalis Cucumerum, cum curbitarumque se mina apponantur. Item commode adhibentur eadem semina per se sac charo operta inter omnia uero id genus bellaria, id mihi praestantius uidetur, quod ex saccharo, rosarumque succo in hunc modum conficitu Saccharum quam abissimum instar farinae tenuissimae teritur atque super infuso tanto rosarum succo, quantum sat sit, placentulae aut pa nes uaria forma conficiuntur, qui in sole quo ad siccescant oper ti linteolo a dimittuntur, demum reponuntur, &toto anno conseruantur, Quod praeter id quod delicatius est, hoc etiam communi saccharo rosaceo praestat /quod non uentrem sicut il ud retinet.