# Epistolae medicinales 60

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales, FINIS LIBRI QVINTI EPISTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/60

frigidum quidem si id stomachus tolerat, si minus calidum, quem potum continuis septem diebus eadem hora cum acceperit adiiciat dra chmam unam semis Rheibarbarici electi & purgatis & scrupulum unum semis nardi celticae, cunctaque simul in uitreo uase per totam no ctem adseruentur, & mane quod excollatum fuerit tepidum bibatur. Sed quoniam nobilis huius medicamenti mentionem incidimus, de quo non nihil ambigere hic eruditus iuuenis uidebatur, non alienum erit pauca de eo subiicere ex quibus quaestiones motae diluantur. Quod uulgus medicorum & officinae omnes nunc Rheum barbarum uocant, & punici raued seni, hoc celsus tadicem ponticam. Dios. Rha. & iuxta quosdam rheon, secundum alios Rhian, Plinius Rhecoma Galenus quemadmodum Diosco. interdum Rheon interdum Rhi an, aliquando Rheon ponticum appellant, eo antiqui ad uentris pur gationem non utebantur, sed antidotis miscebant, & ad plerosque usus alios adhibebant, quos operae pretium non est hoc loco referre, quando ex Plinio, Dioscoride, caeteris, facile disci possunt, Primus quod meminerim Auerois Cordubensis Galenum caetetosque medicos taxans, qui constringere eum putarunt, nedum sub ductiuum uentris, sed inter caetera purgantia medicamina esse scri psit praecellentissimum, quem secutus loannes damascenus cognomento Mesue ubi medica pharmaca solutoria quae benedicta uocat, recenset es feriam & honorificam illius mentionem facit, cui hac in re sicuti & in reliquis recentiores medici credentes tanti illud secerunt, aliquando auri pretium aequarit neque ad alios fere usus nio aeuo accommodant, quam uel ad bilis aacuationem uel ad in testinorum difficultates uel ad eos qui de sublimi aliquo loco ceciderunt Non praetereundum tamen silentio posse ciupiam uideri serapionem II.

---

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur.
