Latin
LIBER SEXTVS EPISTOLA
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 65
Unproofread scanNot analysed yet
barbarico nomine dicitur quae adeo similis est cinnamonio, ut duplum eius pro cinnamomo, Galeno teste, poni possit, qui Quinto accedendum non putauit, di centi non secus eos facere, qui carentes cinnamomo duplam casiam accipiunt his qui dicerent dum caremus phalemo uel uino cretico, duplum uilissimi uini bibendum Aet eos qui similagineum panem non habent, debere duos furfuraceos esitare. Non enim ait Galenus simile quid his faciunt qui casiam cinnamomi loco accipiunt, sed illis assimilantur potius, qui cum forti careant uito ad pondus ferendum idoneo, duos ei substituunt debiliores, hanc Gizi appellatam, the tiacae imponere deberemus, et carentes cinnamomo pro simplo cinnamomo duplam accipere, fistularem autem uocatam, omnium ui lissimam, et proptere a theriacae non imponendam scripsit, G alenus esseque passim cognitam, exteriorem quidem corticem quem fistulam uocant, fortem habentem &odore et gustu, interiora debilissima adeo ut nullius sint utilitatis. Carere nos indica Nardo quis dubitet, qui spicam quidem uocari apud Galenum legerit, esse tamen radicem? sed et in ea theriaces prae paratione, quam coeteris ueluti concisam magis et manifestiorem praesert. Galenus, sic ad uerbum carmine quodam scribitur. Thermentinaeque thesinam nardique radicem indicae ad nos uehitur spica atque utinam nardiesset, suauitate enim odoris penitus caret, &saporis est ualde ingrati. In flore etiam schoeni idem accidit, cum enim scribat democrates schaenique non festucarum sed floris, ad nos sestucae portantur. non flores; sed in hoc magna uis non est, siquidem Galenus herbam laudat. Malabatrum quis nostrosaeculo cognoscit: ego toto uitae meae tempore, uix unicum uidere folium potui, sicuti et lemnii uocati sigillis glebulam, nam quae passim uenditur, nec facienec uiribus uerae similis existit alioqui Galeni quoque temporibus tan apte adulterabatur, ut dignosci a legitima non posset.