# Epistolae medicinales 65-2

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales, LIBER SEXTVS EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-manardi/epistolae-medicinales/65-2

est qui uesciat, maligna cibaria ac uaria, & malo ordie assumpta, cruditatemque & crapulam, maximum & corpori & animo afferre nocumentum, residua, quinque genera, non adeo in propatulo existentia, nec cuiuis manifestas breuiter pertractabo. Somuis interdiem, & noctem septem horarum spatium non excedat sitque potiusmodumus quam diumus duabus horis a cibo, & supra dextrum latus, capite bene alto, duriore puluino, aestateque corio tecto, initium capiat, primo somno finito, uoluere corpus, & supra sinistrum redor mite, non est inutile. Exercitium prandium praecedat, quies sequatur: nec quilibet motus exercitium putandus, sed ille tantum per quem respiratio permu tatur, illud autem maxime conduceret, quo inferiora corporis, capite quieto mouerentur. Ennitendum summopere, ut excremeuta omnia quotidie expurgentur tam ea quae manifesse per certos meatus exeunt, quam quae immanifestes Na sus igitur mane bene emungendus, et quicquid sordis ei nocturno tem re adhaesit expurgandum: & si quando nares obstructae, uideantur sunt uel digito butyro intincto, uel betae succo, uel sampsuci surculis aperiendae, gargarizandum & abluendum os aqua cui etiam quandoque aceni quid ad datur. Dentes aliquo ex his quae inferius describentur, ab stergendi oculi quoque & autes bene a suis sordibus mundandi. Danda opera ut quotidie aluus bis eat. Quod si sponte non fiat, iuua da uel prunis in aqua mulsa decoctis, uel capi iure cum saccharo, uel iusculis ex attriplice, beta, & maluis multo oliuo dulci conditisuel quod omnibus his efficacius est, uini fece, aut senae foliis cum iure, Vniuersa autem hac sunt ante alium cibum accipienda, longeque melius esset, si quae morula inter ea & prandium intercederet. Cauendium autem ne quoties desidendi incessit cupiditas, uel meiendi obi negotia differatur, summe enim hoc capiti nocet, adeo ut quosdam, uel ob solam hanc causam, pessimos incurrisse ac lae talus morbos cognouerimus. Dui. BIBLIO Sunt et aliae quaedam uacuationes per occultos cutis memos factae, quae et ipsae adiuuandae.

---

Giovanni Manardi, Epistolae medicinales. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epistolae_medicinales,_in_quibus_multa_recentiorum_errata_et_antiquorum_decreta_reserantur.
