Latin
68.6 to 68.10
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales 68.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Sic legendum iuxta hebraicam editionem, quae tamen preterque unico uerbo ab antiqua la tina non enariat. Et materia quidem obstruens aut est patiens in meatibus in quibus ipsa mouetur, &quandoque cum uia penetra tionis &quandoque cum uia prohibitionis /aut non est patiens omnino. Horum uerborum sententia est. Materia obstruens pro hibesque uirtutem ne perfecte possint penetrare, sicuti staum superius dixerat /aut est patiens in meatibus in quibus mouetur, ita ut aliquando uincatur a uirtute, nec possit prohibere quin pe netret, aliquando contra, ita superat uirtutem, ut ipsam prohibeat penetare, aut omnino non patitur, quia uidelicet semper uit tuti resistit, &nullum citransitum permittit, pati siquidem et pati entem esse uel non patientem materiam in hoc loco intelligimus, non actionem in se aliquomodo suscipere uel non suscipere, sed tunc intelligimus materiam pati, quando succumbit quodammodo et cedit uirtati nunc non pati cum penitus resistit. Accaepit autem haec dubio secus Auicenna a Galeno libro tertio de causis accidentium, qui in uulgatis Galeni editionibus liber quintus de acciden ti &morbo inscribitur /capite iuxta eandem barbaram editionemii. Verba Galeni subiiciam, quae Auicennae uerbis lucem expositionis praebebunt, ut hinc quoque cognosci possit medicinam a sonubus ipsis /non a turbidis riuulis esse hauriendam. Crassi ac renaces, ait Galenus humores quando meatus potentiae ita obstruxerint, ut minor fiat uirtutis influxus tremoris causa sunt ac tum praecipue, cum integram fecerint obstructionem, &in neruorum quorundam partibus resolutionem, reliquae enim musculum quantum esset opus tendere non ualent. Sed quando meatus po tentiae per netuos patentes nondum integre ab humoribus obsessi suennt. Sed adhuc aliquo modo agitari &moueri, queunt conante ue hementer potentia tales eueniunt motus quales fieri superius diximus reso lutione incipiente, subleuato aliquando menbro mox decidente Haec Galeni uerba siquis diligenter sempertur, atque illis canisquat quae ab Auicenna scripta sunt eandem in utrisque agnoscet sentetia, in illo clarius, in hoc obscurius expressam.