Latin
LIBER PRIMVS EPISTOLA
Giovanni Manardi, Epistolae medicinales ix
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER PRIMVS EPISTOLA nem reddit, quare cum sint similia hoc potius trahit illud trahitur, id ex similibus trahere dicens quod sit potentius. Quare si Mesue a Ga leno prudens &sciens recessit, debuit utique uel responsionem eius refellere, uel nouam contra eum Argumentationem excogitare. Puta, ris ego potius hunc Galeni locum non uidisse, quando et aliis in locis se Galeni libros, uel non uidisse uel conniuendo euoluisse demonstrat, ut capite de centaurio? ubi majus cum minor perfundit, &minus omni in re praefert, cum tamen multis in rebus, majus a Galeno celebretur, &minoris radix penitus dica tur inutilis maioris in multis commendabilis. De manna et sena, quaedam ei adscribit, quae nec quidem somniauit. Picram &Calaminthes antidotum non bene ex eiusdem sententia describit, Medicamen de acetosis uocatum &quandam Tripheram, quasi Galeni, recitat, quas eius non esse, Fau sel, Sandali, Camphora. Ben, Ambra &Moschus ostendunt, illius temporibus incognita. Multa similia possem afferre per quae non bonus Galenicus sed non nulla potius notanda per quae non bonus medicus con uicitur? Quale est illud Aloen aperire uenas &sanguinem Ciere cum ut Plinium Taceam Dioscorides, Galenus, ratio, &experientia con testentur, quod sanguinem unde quaque fluentem sistat, etiam si per screa tum emitatur, quare si aliquando sedis uenas aperire uidetur, ex acci denti hoc sit, quoniam uidelicet excrementa id agentia ad ea loca mo uet quae uenas recludunt. sicuti ex aliis quoque fieri medicinis scribit Galenus Aphorismo quadragesimo septimo libri sexti Mixtam item melli minus purgare, cuius contrarium scribit Galenus, &ratione ac expi entia, est comprobatum. Verum haec non propria eius errata sed Auicennae po tius quem est secutus. In rheo uero barbarico cauendum ne eum sequentes, ad decemusque drachmas semel demus, quod non nulli peccantes ad extremum pi culum aegrotantes deduxerunt. Si Dioscoridi &Auicen. potius acceden tes, non trascendamus duas drachmas, sicuti nec de Epithymo plusquam quinque uel ad summum sex dabis &hoc paucis dante ipso Mesue septem drach mas in puluere et uiginti in decoctione capnii quam fumariam uel terrae fumum dicunt nisi supra duas, quas ipse iubet, uncias dederimus nullam purgationem osequemur. Scamonii etiam ultra. xii. grana dari non est uerendum eius credendo auctoritatimam Diosc. ad quattuor usque obolos accedit et nimo te in Italia multi scrupulum integrum sine noxa bibetur. Asarmatis uero et turcis modo etiam Dioscoridis tuto, longe exceditur. In Polypodio etiam ei stan dum non est siquidem integra uncia per se parum purgat, cum illem quat tuor aureos non transcendat. Eupatorium quod ipse pingit tam est si mile uero quam centaurii folia canapinis et subluteus color albo. Nullus quoque antiquorum uim ei adscribit purgandi Immo dicit Dios quod po ta ex uino Dysenteriae opitulatur. Quid per turbit intellexerit difficile est diuinare.