# Lactis physica analysis 103

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/103

Vbi enim, nec Lactis qualitas quicquam nutrientis naturae est aduersa, & viscerum transitus faciles propter venarum amplitudinem sunt, qui ita sunt affecti, ij commodis Lactis fruuntur, omnis eius incommodi expertes. Etenim notam hanc Lacti inurunt, quòd flatus excitet, quam quàm probae coctio, & viarum libertas praeueniant hanc noxam. Neque si subsequantur, desinet in posterum optimum gignere succum, ius nobis dicente Pergameno. Neque mirandum est, si Lac dicimus bonum succum generare, etiam si aliquid habeat flatuosum; nam in vniuersum bonum succum generare dicimus, quętumque post coctionem ad bonum humorem transmutantur, hoc est ad sanguinem, hic enim humor est nobis amicus. Lac igitur praestat animalibus egregium, atque vberrimum alimentum. CAP. Digi

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
