Latin
CAP. XXXII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 106
Unproofread scanNot analysed yet
Aequat insuper Lac chymos, si Principis credimus, confortat corpus; atque impinguat, succos crassos tenuat, crassosque gignit al obseruatione vitiatos corrigit Dioscoridi. Abluit insuper Lac, extergit, atque illinit; proindequè ad acres, mordacesque fluxiones est vtilissimum, non abluens eas tantùm à partibus afflictis, sed &corpora illinens, vt non in nudam calat, quod deffut. Primas tamen obtinet inter lenitiuos liquores; &acrimoniae om nis expertes, atque vt semel dicam, medica mentum est παραγορικον, totam quidem substantiam habens mordacitatis expertem. Caeterun hoc in vehementi dolore afflictis, aut propter inflammationis magnitudinem, aut ob influen tium humorum acritudinem facere cogimur. Animus mihi non erat particulares recensere morbos, quibus subuenit Lac, hoc enim vberrimè summaque cum laude absoluit, I. Costaeus, verùm quoniam rerum series nonnunquam trahit inuitum nonnulla libabo, ne asymbolus discedam. Lac igitur totum valet ad acres oculorum flutiones, tum propositis dotibus, tum etiam quod phleginonas eorum concol quit. Collutum, atque gargarizatum, oris, non solùm inflammationes mitigat, verum, &tonsillarum, columellae, &antiadarum, ac proindè etiam Synanchi, seu Anginae opitulatur.