Latin
CAP. XXXII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 108
Unproofread scanNot analysed yet
de Ves aff. Tetr. 1. ser. 2. lib. 2 tr. 2. praecipuè verò coronali suturae instillatum, magno aegrotantium commodo, maiorique iucun ditate. Membranarum enim temperata phlogosi, dirisque vaporibus sedatis, placidissimus mox obrepit somnus, nullo naturae dispendio maximoque virium aemolumento. Congruere quin etiàm febricitantibus, iampridem monuerat Senex. Conuenit autem, &Tabidis dare, qui non valdè multùm febricitant, &in febribus longis, &paruis. Praesentaneum tandem obseruarunt remedium ad erodentia venena Antiqui Medici, referente Galeno. Sic Dioscor. Epheme ri, Dorycni, Bupestris, Galenus verò marini Le poris, Cantharidum, Aconiti, Thapsiae foesiam acrimoniam Lacte obtundunt. Frigidis quoque conducit venenis. Cicutae Lac opponit Diosc. Aetius verò bona fide textatur Hyosciami potui, velut peculiare remedium esse Lac; nam statim resipiscere affectos facit. Subducit quinetiàm aluum blandissimo irritamento, &mordaces succos expurgat, vias depurat, si recremetis scateant, priùs quàm in corpore subeat alimentum; quod obseruabat Auic. Et multoties quidem, incipit Lac soluere, &extrahere superfluitates, quae sunt in partibus intestinorum, deinde incipit nutrire, &expanditur in corpus, &retinet materiam. In cuius sententiae certitudinem, atque dilucidationem, monitus à theoria Hermolai, consului P.* Aeginetam, à quo Princeps bona lib. 2. c. 8. omnia corrasit. Habet verò. Ab initio igitur probe purgat Lac, non quidem ita multùm de reliqua mo le, sed quae intus sunt in ventre, postea verò iam ingreditur in venas, &optimè nutrit, &non ampliùs per aluum secedit. Huic veritati praestabit decorem antiquitas. Ruffus namque Ephesius referente Oribasio, haec docuit, à quo, &posteros deprompsisse par est.